monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XII. Buamundus, adiuvantibus Roberto de Monteforti et plurimis aliis baronibus expeditionem in imperatorem Constantinopolitanum suscipit. Mors Marci Buamundi. Antiochia a Balduino contra Sarracenos defenditur.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XI. Robertus Belesmensis Normannos contra Henricum regem rursus excitare conatur. <<<     >>> XIII. Balduinus rex a Sarracenis comprehenditur.

XII. Buamundus, adiuvantibus Roberto de Monteforti et plurimis aliis baronibus expeditionem in imperatorem Constantinopolitanum suscipit. Mors Marci Buamundi. Antiochia a Balduino contra Sarracenos defenditur.

1  Anno ab incarnatione Domini 1107, Henricus rex proceres suos convocavit, et Rodbertum de Monteforti placitis de violata fide propulsavit. 2  Unde idem, quia reum se sensit, licentiam eundi Ierusalem accepit, totamque terram suam regi reliquit. 3  Deinde cum quibusdam commilitonibus suis profectus est. 4  Porro, Buamundum in Apulia invenit, ibique compatriotas suos gaudens recognovit. 5  Hugo enim de Pusacio et Simon de Aneto, Rodulfus quoque de Ponte Erchenfredi et Guascelinus, frater eius, aliique plures de Cisalpinis erant cum Buamundo. 6  Plerique de aliis nationibus transitum maris exspectabant, qui omnes cum praefato duce contra imperatorem dimicare optabant, et illius liberalitate, tam sibi quam equis suis, pabulum in illa praestolatione sumebant. 7  Ille nimirum tot phalanges per biennium pavit, aerariumque suum pene totum exhausit, et naves omnibus sine naulo hilariter exhibuit. 8  Rodbertum autem de Monteforti honorifice suscepit, et, nesciens qua de causa natale solum dimiserit, quia strator Normannici exercitus haereditario iure fuerat, inter praecipuos sublimavit. 9  Per portus maris naves et peregrinos iamdudum detinuerat, et victum omnibus abundantem de redditibus suis constituerat, acerrimamque viris classem in Augustum summopere instruxerat. 10  Tandem exercitus Christi prospero flatu in Thessaliam navigavit, et Duracium longo tempore obsedit. 11  Magnanimus dux multis modis conabatur oppidum expugnare, sed impediebant qui maxime debuissent illum adiuvare. 12  Guido enim, frater eius, et Rodbertus de Monteforti, in quibus confidebat prae caeteris, fraudulenter conversi erant ad partes imperatoris, et excaecati ab eo, missis ingentis pecuniae exeniis, callide frustrabantur molimina sui principis. 13  Nam, dum ille machinas praeparasset, dieque statuto assultum facere decrevisset, illi nimirum aliquas occasiones subdole praetendentes, inducias petebant, vel hostibus, qua tergiversatione periculum instans praecaverent, clanculo intimabant. 14  Sic Buamundus proditione suorum cum catervis suis diu delusus est, et, deficiente alimento, in externa regione Christi exercitus exinanitus est. 15  Denique, gravem inediam non ferentes, paulatim se subtraxerunt, et per Macedoniam sparsi, pacem imperatoris amplexati sunt, a quo recepti, liberam facultatem remanendi sub illo, vel eundi quo vellent acceperunt. 16  Quin etiam plerique multa ab eodem donaria sumpserunt, eiusque largitate potiti, et post ingentem penuriam recreati, gratias egerunt. 17  Videns Buamundus quod nimios ausus perpetrare non posset, doluit, quotidieque a sociis stimulatus ut gratiam Augusti procuraret, diutius restitit. 18  Dicebant enim: Nostrae temeritatis poenas luimus, qui ultra natales nostros et vires superbos nisus suscepimus, et contra sanctum imperium manus levare praesumpsimus. 19  Ad tantos ausus nec haereditarium ius nos illexit, nec prophetarum aliquis, a Deo destinatus, coelesti nos oraculo excivit; sed cupiditas in alterius ditione dominandi ardua te incipere persuasit, et nos nihilominus appetitus lucrandi ad intolerabilem sarcinam laborum et discriminum sustinendam pertraxit. Verum, quia « Deus non irridetur (Gal. VI, 7), » nec supplantat iudicium, nec subvertit quod iustum est, preces iustorum, qui contra nos ad eum in Graecia clamant, benigniter exaudivit, et agmina nostra, non bello, sed fame attenuata dispersit, viresque nostras sine sanguinis effusione abolivit. 20  Fac igitur, quaesumus, pacem cum imperatore, antequam comprehendaris, seu morte condemneris, et omnes tui, te cadente, protinus deputentur inextricabilibus aerumnis. 21  His auditis, probus dux manifestam suorum defectionem intellexit, et postremo, ne insanabile dedecus cum damno incurreret, invitus cessit, pacem cum Augusto pepigit [1108], indeque moestus in Apuliam remeavit. 22  Erga Gallos, quibus maxima regna pollicitus fuerat, erubuit, eisque licentiam peragendi peregrinationem suam cum rubore permisit [1109]. 23  Tunc Hugo de Pusacio, et Radulfus de Ponte Erchenfredi, cum Guascelino fratre suo, aliique plures Constantinopolim abierunt, et ab Alexio imperatore multis muneribus honorati sunt, et inde Ierusalem profecti sunt. 24  In urbe regia uxor Radulfi, filia Goisleni de Leugis, mortua est, et ibidem honorifice tumulata est. 25  Quidam, peractis orationibus, natale solum repetierunt, vitaeque suae finem diversis casibus sortiti sunt. 26  Guido non multo post aegrotavit, et proditionem quam fecerat palam cognovit; sed absolutionem a fratre nunquam impetrare potuit. 27  Tunc etiam Rodbertus, eiusdem proditionis particeps, mortuus est, nec ullius ore pro meritis laudatus est. 28  Anno ab Incarnatione Domini 1111, indictione IV Marcus Buamundus post multos agones et triumphos in nomine Iesu obiit. 29  Cui laudabilis miles ad confutandos Ethnicos Tancredus per aliquot annos successit. 30  Quo defuncto, Rogerius, Richardi filius, praefatorum principum consobrinus, Antiochiae principatum suscepit; sed, infortunio praepeditus, parvo tempore tenuit. 31  Invictorum siquidem principum mors per totum mundum audita est. 32  Unde luctus Christianis et laetitia paganis ingens exorta est. 33  Igitur amir Gazis, nepos soldani Persiae principis, bellum in Christianos suscepit, et Sardanas, castrum Christianorum, quod ab Antiocha X leucis distat, cum ingenti multitudine obsedit. 34  Rogerius autem, Richardi filius, princeps Antiochiae, Bernardo patriarcha prohibente, ad bellum processit [anno 1119], nec exspectare Balduinum, regem Ierusalem, quem asciverant, voluit. 35  Miles quidem erat audax et promptus, sed impar prioribus, quia nequam et obstinatus ac temerarius. 36  Pontifex, paterno more pro populo sollicitus, duci nimis properanti dixit: Probitatem tuam, strenue dux, prudenter moderare, ac Balduinum regem et Ioscelinum, aliosque fideles patricios, iam ad nostri subsidium summopere manicantes, praestolare. 37  Temeraria festinatio plerisque nimis nocuit, summisque principibus vitam et victoriam abstulit. 38  Historias antiquas et modernas rimare, et mirificorum eventus regum subtiliter intuere. 39  Saulem et Iosiam, Iudamque Machabaeum recole, Romanos quoque apud Cannas devictos ab Annibale, et ne parili ruina cum tibi subiectis praecipiteris, diligenti cura praecave. 40  Venerabiles socios, qui fide, multimodaque virtute praecellunt, exspecta, et cum ipsis in virtute omnipotentis Dei contra paganos dimica, et, iuvante Deo, frueris optata victoria. 41  Haec et multa his similia providus praesul locutus est. 42  Sed princeps superbus, omnia spernens, profectus est, et in planitie Sarmatam cum VII millibus castrametatus est. 43  Tunc amir Gazis et ingentes cunei Ethnicorum obsidionem repente deseruerunt, subitoque de proximis montanis in campestria descenderunt, et superficiem terrae sua multitudine, veluti locustae, cooperuerunt. 44  Deinde ad tentoria Christianorum convolantes, atrociter in imparatos irruerunt, et Rogerium principem cum VII millibus in campo Sarmatam interemerunt. 45  Rodbertus autem de Veteri Ponte, aliique milites, vel armigeri, qui mane pabulatum perrexerant, sive aucupatum, vel alias ob causas de tentoriis exierant, repentinam impugnationem videntes, per VII leucas ad urbem confugerunt, dirisque rumoribus excitos cives ad defensionem patriae concitaverunt. 46  Fere CXL extra tentoria evaserunt, qui, salvante Deo, ad protectionem fidelium reservati sunt. 47  His ita compertis, Bernardus patriarcha, cum omnibus clericis et laicis quos invenire potuit, ad tutandam urbem viriliter insurrexit. 48  Cicilia quoque, Philippi Francorum regis filia, quae Tancredi uxor fuit, Gervasium Britonem, Haimonis Dolensis vicecomitis filium, militem fecit, aliosque plures armigeros militaribus armis contra paganos instruxit. 49  Gentiles autem, tanta strage Christianorum elati, conglobatim ad urbem convolarunt, Antiochiam ex insperato, defensoribus occisis, ingredi machinati sunt; sed, praeveniente Deo, per manus paucorum fidelium a repagulis Antiochenis penitus repulsi sunt. 50  Post XV dies, rex Ierusalem, et Pontius, Tripolitanus comes, cum copiis suis ad castrum Harene convenerunt, initaque in nomine benigni Iesu pugna, vincentes, cornua paganorum confregerunt. 51  Ibi Gervasius tiro amir Gazis interfecit, et Christiana virtus Ethnicas vires confudit. 52  Christiani itaque spoliis gentium ditati sunt, Deoque gratias alacriter egerunt. 53  Tunc Balduinus rex, pro defectu Tancredinae stirpis, Antiochiam possedit, et per aliquot annos contra Ethnicos tenuit. 54  Denique Buamundus iuvenis de Apulia in Syriam venit, et cum ingenti tripudio ab omnibus susceptus, filiam regis desponsavit, totamque patris possessionem recuperavit. 55  Qui fere IV annis, vestigia patris secutus, insigniter floruit, sed, veluti pulcherrimus flos, cito emarcuit.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XI. Robertus Belesmensis Normannos contra Henricum regem rursus excitare conatur. <<<     >>> XIII. Balduinus rex a Sarracenis comprehenditur.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, XII. Buamundus, adiuvantibus Roberto de Monteforti et plurimis aliis baronibus expeditionem in imperatorem Constantinopolitanum suscipit. Mors Marci Buamundi. Antiochia a Balduino contra Sarracenos defenditur.